monumenta.ch > Ambrosius > 35
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 34 <<<     >>> § 36

§ 35 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Ipsa figura corporis plena grauitatis.
2 nullus rubor ebrietatis circumfusus genas, qui intuentium offendat aspectus, sed uultus casto micat pallore reuerendus.
3 sermo grauior, oculus uerecundior, gressus stabilior atque moderatior; plerumque enim turbatiore incessu proditur motus animorum.
4 uultus intentior et quidam cogitationis suae arbiter et tacitus cordis interpres, ut neque tristitiam praetexat neque soluatur risu incontinenti.
5 non enim hoc superfluum putes nostrae esse commonitionis, cum sapientia in euangelio dicat: cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes.
6 ideo dixit hypocritas, eo quod simulatione alienam personam induant, sicut in scaena qui tragoedias canunt [et] pro eorum dictis quorum personas gerunt motus suos excitant, ut aut irascantur aut maereant uel exultent; adfectant enim isti ut ieiunare uideantur, hominibus magis quam deo cupientes probari, quod faciebant ludaei.